Fabulae

Phaedrus

Phaedrus. Phaedri Augusti Liberti Fabulae Aesopiae. Müller, Lucian, editor. Leipzig. Teubner, 1876.

  1. Consilia qui dant prava cautis hominibus,
  2. Et perdunt operam et deridentur turpiter.
  3. Canes currentes bibere in Nilo flumine,
  4. A corcodilis ne rapiantur, traditum est.
  5. Igitur cum currens bibere coepisset canis,
  6. Sic corcodilus: Quamlibet lambe otio;
  7. Noli vereri. At ille: Facerem mehercule,
  8. Nisi esse scirem carnis te cupidum meae.
  1. Nulli nocendum: si quis vero laeserit,
  2. Multandum simili iure fabella admonet.
  3. Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
  4. Prior invitasse et illi in patina liquidam
  5. Posuisse sorbitionem, quam nullo modo