Satyricon

Petronius Arbiter

Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.

quibus lavari iam coeperat votum esse? Ultro ergo rogavimus, ut nos ad balneum duceret, proiectisque vestimentis, quae Giton in aditu siccare coepit, balneum intravimus, angustum scilicet et cisternae frigidariae simile, in quo Trimalchio rectus stabat. Ac ne sic quidem putidissimam eius iactationem[*](eius iactationem Heinsius: ei actionem.) licuit effugere; nam nihil melius esse dicebat quam sine turba lavari, et eo ipso loco aliquando pistrinum fuisse. Deinde ut lassatus consedit, invitatus balnei sono diduxit usque ad cameramos ebrium et coepit Menecratis cantica lacerare, sicut illi dicebant, qui linguam
eius intellegebant. Ceteri convivae circa labrum manibus nexis currebant et gingilipho ingenti clamore exsonabant. Alii autem aut restrictis manibus anulos de pavimento conabantur tollere aut posito genu cervices post terga flectere et pedum extremos pollices tangere. Nos, dum alii sibi ludos faciunt, in solium, quod Trimalchioni vaporabatur,[*](vaporabatur Buecheler: pervapatur (in marg. parabatur).) descendimus. Ergo ebrietate discussa in aliud triclinium deducti sumus, ubi Fortunata disposuerat lautitias suas[*](suas marked for deletion in MS.) ita ut supra lucernas --- aeneolosque piscatores notaverim et mensas totas argenteas calicesque circa fictiles inauratos et vinum in conspectu sacco defluens. Tum Trimalchio “Amici” inquit “hodie servus meus barbatoriam fecit, homo praefiscini frugi et micarius. Itaque tangomenas faciamus et usque in lucem cenemus.”