Satyricon
Petronius Arbiter
Petronius. Heseltine, Michael, editor. London, New York: William Heinemann Ltd.; G. P. Putnam's Sons, 1913.
Haec ut dixit Trimalchio, flere coepit ubertim. Flebat et Fortunata, flebat et Habinnas, tota denique familia, tanquam in funus rogata, lamentatione triclinium implevit. Immo iam coeperam etiam ego plorare, cum Trimalchio “Ergo” inquit “cum sciamus nos morituros esse, quare non vivamus? Sic vos felices videam, coniciamus nos in balneum, meo periculo, non paenitebit. Sic calet tanquam furnus.” “Vero, vero,” inquit Habinnas “de una die duas facere, nihil malo” nudisque consurrexit pedibus et Trimalchionem plaudentem[*](plaudentem Jacobs: gaudentem.) subsequi coepit. Ego respiciens ad Ascylton “Quid cogitas?” inquam “ego enim si videro balneum, statim expirabo.” “Assentemur” ait ille “et dum illi balneum petunt, nos in turba exeamus.” Cum haec placuissent, ducente per porticum Gitone ad ianuam venimus, ubi canis catenarius tanto nos tumultu excepit, ut Ascyltos etiam in piscinam ceciderit. Nec non ego quoque ebrius, qui etiam pictum timueram canem, dum natanti opem fero, in eundem gurgitem tractus sum. Servavit nos tamen atriensis, qui interventu suo et canem placavit et nos trementes extraxit in siccum. Et Giton quidem iam dudum se ratione acutissima redemerat a cane; quicquid enim a nobis acceperat de cena, latranti sparserat, at ille avocatus cibo furorem suppresserat. Ceterum cum algentes utique petissemus ab atriense, ut nos extra ianuam emitteret,“Erras” inquit “si putas te exire hac posse, qua venisti. Nemo unquam convivarum per eandem ianuam emissus est; alia intrant, alia exeunt.” Quid faciamus homines miserrimi et novi generis labyrintho inclusi,