Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quod nervos agitet; sed si intus et in iecore aegro
  2. nascuntur domini, qui tu inpunitior exis
  3. atque hic, quem ad strigiles scutica et metus egit erilis?
  4. Mane piger stertis. surge, inquit Avaritia, heia
  5. surge. negas, instat: surge, inquit, non queo. surge.
  6. et quid agam?rogas? en saperdas advehe Ponto,
  7. castoreum, stuppas, hebenum, tus, lubrica Coa;
  8. tolle recens primus piper ex [*]() sitiente camelo;
  9. verte aliquid; iura.sed Iuppiter audiet.eheu,
  10. baro, [*]() regustatum digito terebrare salinum
  11. contentus perages, si vivere cum Iove tendis.
  12. Iam pueris pellem succinctus et oenophorum aptas;
  13. ocius ad navem! nihil obstat quin trabe vasta
  14. Aegaeum rapias, ni sollers Luxuria ante
  15. seductum moneat: quo deinde, insane, ruis, quo?
  16. quid tibi vis? calido sub pectore mascula bilis
  17. [*](ef: et PaL; and so Housm.)[*](baro P1a: varo P2A2L.)
    p.384
  18. intumuit, quam non extinxerit urna cicutae?
  19. tu mare transilias? tibi torta cannabe fulto
  20. cena sit in transtro Veientanumque rubellum
  21. exhalet [*]() vapida laesum pice sessilis obba?