Saturae
Persius
Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.
- es modicus voti, presso lare, dulcis amicis?
- iam nunc adstringas, iam nunc granaria laxes,
- inque luto fixum possis transcendere nummum
- nec gluttu [*]() sorbere salivam Mercurialem?
- haec mea sunt, teneo cum vere dixeris, esto
- liberque ac sapiens praetoribus ac Iove dextro,
- sin tu, cum fueris nostrae paulo ante farinae,
- pelliculam veterem retines et fronte politus
- astutam vapido servas in pectore volpem,
- quae dederam supra relego [*]() funemque reduco:
- nil tibi concessit ratio; digitum exere, peccas,
- et quid tam parvum est? sed nullo ture litabis,
- haereat in stultis brevis ut semuncia recti,
- haec miscere nefas; nec, cum sis cetera fossor,
- tris tantum ad numeros satyrum moveare Bathylli.
- Liber ego. unde datum hoc sumis, [*]() tot subdite rebus?
- an dominum ignoras nisi quem vindicta relaxat? [*](gluttu P: glutto aL.)[*](Some MSS. have repeto.)[*](sumis PL2: sentis aL1 (cf. Hor. Sat. II. ii. 31).)
- i puer et strigiles Crispini ad balnea defer!
- si increpuit, cessas nugator? servitium acre
- te nihil inpellit, nec quicquam extrinsecus intrat
p.382