Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. quid sumus et quidnam victuri gignimur, ordo
  2. quis datus aut metae qua mollis flexus et unde,
  3. quis modus argento, quid fas optare, quid asper
  4. utile nummus habet, patriae carisque propinquis
  5. quantum elargiri deceat, quem te deus esse
  6. iussit et humana qua parte Iocatus es in re;
  7. disce, nec invideas quod multa fidelia putet
  8. in locuplete penu defensis pinguibus Vmbris,
  9. et piper et pernae, Marsi monumenta cluentis, [*]()
  10. maenaque quod prima nondum defecerit orca.
  11. Hic aliquis de gente hircosa centurionum
  12. dicat: quod sapio, satis est mihi. non ego curo
  13. esse quod Arcesilas aerumnosique Solones
  14. [*](derigis A2: dirigis P2: dirigas P.)[*](eluentis P1: clientis P2L.)
    p.352
  15. obstipo capite et figentes lumine terram,
  16. murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt
  17. atque exporrecto trutinantur verba labello,
  18. aegroti veteris meditantes somnia, gigni