Saturae

Persius

Persius. Juvenal and Persius. Ramsay, G. G., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1918.

  1. raderet, angustae collo non fallier orcae,
  2. neu quis callidior buxum torquere flagello.
  3. Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores,
  4. quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis
  5. porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus
  6. invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
  7. et tibi, quae Samios diduxit [*]() littera ramos,
  8. surgentem dextro monstravit limite callem; [*]()
  9. stertis adhuc? laxumque caput conpage soluta
  10. [*](dicere P: discere aL.)[*](deduxit PaL.)[*](callem P2LA2: collem P1a.)
    p.350
  11. oscitat hesternum dissutis undique malis?
  12. est aliquid quo tendis, et in quod derigis [*]() arcum?
  13. an passim sequeris corvos testaque lutoque,
  14. securus quo pes ferat, atque ex tempore vivis?
  15. Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit,
  16. poscentis videas: venienti occurrite morbo,
  17. et quid opus Cratero magnos promittere montis?
  18. discite et, o miseri, causas cognoscite rerum: