Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. illa quies animi, quam tu laudare solebas,
  2. ille vetus solito perstat in ore pudor,
  3. sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
  4. ut fera plus valeant legibus arma, facit,
  5. rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
  6. femina de nobis virve puerve queri.
  7. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  8. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  9. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  10. respectu cupiunt hic tamen esse sui.