Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
  2. et quam vicino terrear hoste roga:
  3. sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
  4. fiat an humanum victima dira caput .
  5. mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
  6. et teneat glacies iugera multa freti,
  7. haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
  8. quoque modo peragam tempora dura roga.
  9. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
  10. nec cum fortuna mens quoque versa mea est.