Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. haec ubi narrant, quae sit mea fama require,
  2. quoque modo peragam tempora dura roga.
  3. nec sumus hic odio, nec scilicet esse meremur,
  4. nec cum fortuna mens quoque versa mea est.
  5. illa quies animi, quam tu laudare solebas,
  6. ille vetus solito perstat in ore pudor,
  7. sic ego sum longe, sic hic, ubi barbarus hostis,
  8. ut fera plus valeant legibus arma, facit,
  9. rem queat ut nullam tot iam, Graecine, per annos
  10. femina de nobis virve puerve queri.
  11. hoc facit ut misero faveant adsintque Tomitae:
  12. haec quoniam, tellus testificanda mihi est.
  13. illi me, quia velle vident, discedere malunt:
  14. respectu cupiunt hic tamen esse sui.
  15. nec mihi credideris: extant decreta, quibus nos
  16. laudat et inmunes publica cera facit,
  17. conveniens miseris et quamquam gloria non est,[*](sit)
  18. proxima dant nobis oppida munus idem.
  19. nec pietas ignota mea est: videt hospita terra
  20. in nostra sacrum Caesaris esse domo.