Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. multiplicat tamen hunc gravitas auctoris honorem,
  2. et maiestatem res data dantis habet,
  3. iudiciis igitur liceat Flaccoque tibique
  4. talibus Augusti tempus in omne frui.
  5. quod [*](quod cum vel ut) tamen ab rerum cura propiore vacabit,
  6. vota precor votis addite vestra meis.
  7. et si quem dabit aura sinum, laxate rudentes,
  8. exeat e Stygiis ut mea navis aquis.
  9. praefuit his, Graecine, locis modo Flaccus, et illo
  10. ripa ferox Histri sub duce tuta fuit.
  11. hic tenuit Mysas gentes in pace fideli,
  12. hic arcu fisos terruit ense Getas,
  13. hic raptam Troesmin [*](troesenen etc corr Korn) celeri virtute recepit,
  14. infecitque fero sanguine Danuvium.
  15. quaere loci faciem Scythicique incommoda caeli,
  16. et quam vicino terrear hoste roga:
  17. sintne litae tenues serpentis felle sagittae,
  18. fiat an humanum victima dira caput .
  19. mentiar, an coeat duratus frigore Pontus,
  20. et teneat glacies iugera multa freti,