Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- in domini subeat partes et praestet amici
- officium iusso littera nostra die.
- atque ego si fatis genitus melioribus essem
- et mea sincere curreret axe rota,
- quo nunc nostra manus per scriptum fungitur, esset
- lingua salutandi munere functa tui,
- gratatusque darem cum dulcibus oscula verbis,
- nec minus ille meus quam tuus esset honor.
- illa. confiteor, sic essem luce superbus,
- ut caperet fastus vix domus ulla meos:
- dumque latus sancti cingit tibi turba senatus,
- consulis ante pedes ire iuberer eques;
- et quamquam cuperem semper tibi proximus esse,
- gauderem lateris non habuisse locum,
- nec querulus, turba quamvis eliderer, essem:
- sed foret a populo tum mihi dulce premi,
- aspicerem gaudens, quantus foret agminis ordo,
- densaque quam longum turba teneret iter,
- quoque magis noris, quam me vulgaria tangant,
- spectarem, qualis purpura te tegeret.