Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- signa quoque in sella nossem formata curuli
- et totum Numidae sculptile dentis opus.
- at cum Tarpeias esses deductus in arces,
- dum caderet iussu victima sacra tuo,
- me quoque secreto grates sibi magnus agentem
- audisset media qui sedet aede deus;
- turaque mente magis plena quam lance dedissem,
- ter quater imperii laetus honore tui.
- hic ego praesentes inter numerarer amicos,
- mitia ius urbis [*](verbis vel si nobis ius corr. Itali) si modo fata darent,
- quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
- tunc oculis etiam percipienda foret,
- non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
- nam quid me poenae causa negata iuvet?
- mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
- praetextam fasces aspiciamque tuos.
- haec modo te populo reddentem iura videbit,
- et se secreto [*](secretis correxi, cf. v.31) finget adesse tuis .
- nunc longi reditus hastae supponere lustri
- credet, et exacta cuncta locare fide: