Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic ego praesentes inter numerarer amicos,
  2. mitia ius urbis [*](verbis vel si nobis ius corr. Itali) si modo fata darent,
  3. quaeque mihi sola capitur nunc mente voluptas,
  4. tunc oculis etiam percipienda foret,
  5. non ita caelitibus visum est, et forsitan aequis;
  6. nam quid me poenae causa negata iuvet?
  7. mente tamen, quae sola loco non exulat, utar,
  8. praetextam fasces aspiciamque tuos.
  9. haec modo te populo reddentem iura videbit,
  10. et se secreto [*](secretis correxi, cf. v.31) finget adesse tuis .
  11. nunc longi reditus hastae supponere lustri
  12. credet, et exacta cuncta locare fide:
  13. nunc facere in medio facundum verba senatu,
  14. publica quaerentem quid petat utilitas:
  15. nunc pro Caesaribus superis decernere grates,
  16. albave opimorum colla ferire boum.
  17. atque utinam, cum iam fueris potiora precatus,
  18. ut mihi placetur principis ira roges!
  19. surgat ad hanc vocem plena pius ignis ab ara,
  20. detque bonum voto lucidus omen apex.