Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- tu certe scis haec,[*](hoc) superis ascite, videsque,
- Caesar, ut est oculis subdita terra tuis.
- tu nostras audis inter convexa Iocatus
- sidera, sollicito quas damus ore, preces.
- perveniant istuc et carmina forsitan illa,
- quae de te misi caelite facta novo.
- auguror his igitur flecti tua numina, nec tu
- inmerito nomen mite Parentis habes.
- Haec mihi Cimmerio bis tertia ducitur aestas
- litore pellitos inter agenda Getas.
- ecquos tu silices, ecquod, carissime, ferrum
- duritiae confers, Albinovane, meae?
- gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
- atteritur [*](et teritur corr. Heinsius) pressa vomer aduncus humo.
- tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
- cessat duritia mors quoque victa mea.
- exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
- iactatus dubio per duo lustra mari .
- tempora solliciti sed non tamen omnia fati
- pertulit, et placidae saepe fuere morae,