Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
- aequoreaeque fuit concubuisse deae?
- excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
- curvet ut inpulsos utilis aura sinus,
- nec bene cantantes labor est audire puellas:
- nec degustanti lotos amara fuit.
- hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
- parte meae vitae, si modo dentur, emam.
- nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
- gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
- nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
- qui quota terroris pars solet esse mei!
- Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
- Heniochae nautis plus nocuere rates,
- nec potes infestis conferre Charybdin Achaeis,
- ter licet epotum ter vomat illa fretum,
- qui quamquam dextra regione licentius errant,
- securum latus hoc non tamen esse sinunt,
- hic agri infrondes, hic spicula tincta venenis,
- hic freta vel pediti pervia reddit hiems,