Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- non potes officium vatis contemnere vates:
- iudicio pretium res habet ista tuo.
- quod nisi te nomen tantum ad maiora vocasset,
- gloria Pieridum summa futurus eras.
- sed dare materiam nobis quam carmina maius:
- nec tamen ex toto deserere illa potes.
- numeris modo bella geris, numeris modo verba coerces,
- quodque aliis opus est, hoc tibi lusus erit.
- utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
- sed venit ad sacras nervus uterque manus,
- sic tibi nec docti desunt nec principis artes,
- mixta sed est animo cum Iove Musa tuo.
- quae quoniam nec nos unda summovit ab illa,
- ungula Gorgonei quam cava fecit equi,
- prosit opemque ferat communia sacra tueri,
- atque isdem studiis inposuisse manum:
- litora pellitis nimium subiecta Corallis
- ut tandem saevos effugiamque Getas:
- clausaque si misero patria est, ut ponar in ullo, [*](illo: ullo σ )
- qui minus Ausonia distet [*](distat: distet σ ) ab urbe, loco,