Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- carmine fit vivax virtus, expersque sepulchri
- notitiam serae posteritatis habet.
- tabida consumit ferrum lapidemque vetustas,
- nullaque res maius tempore robur habet.
- scripta ferunt annos, scriptis Agamemnona nosti,
- et quisquis contra vel simul arma tulit,
- quis Thebas septemque duces sine carmine nosset,
- et quicquid post haec, quidquid et ante fuit .
- di quoque carminibus, si fas est dicere, fiunt,
- tantaque maiestas ore canentis eget.
- sic Chaos ex illa naturae mole prioris
- digestum partes scimus habere suas:
- sic adfectantes caelestia regna Gigantes
- ad Styga nimbifero vindicis igne datos .
- sic victor laudem superatis Liber ab Indis,
- Alcides capta traxit ab Oechalia.
- et modo, Caesar, avum, quem virtus addidit astris,
- sacrarunt aliqua carmina parte tuum.
- siquid adhuc igitur vivi, Germanice, nostro
- restat in ingenio, serviet omne tibi.