Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. aut reget ille suos dicendo iura Quirites,
  2. conspicuum signis cum premet altus ebur:
  3. aut populi reditus positam componet ad hastam,
  4. et minui magnae non sinet urbis opes .
  5. aut, ubi erunt patres in Iulia templa vocati,
  6. de tanto dignis consule rebus aget .
  7. aut feret Augusto solitam natoque salutem,
  8. deque parum noto consulet officio.
  9. tempus ab his vacuum Caesar Germanicus omne
  10. auferet . a magnis hunc colit ille deis.
  11. cum tamen a turba rerum requieverit harum,
  12. ad vos mansuetas porriget ille manus,
  13. quidque parens ego vester agam fortasse requiret.
  14. talia vos illi reddere verba volo:
  15. ‘vivit adhuc vitamque tibi debere fatetur,
  16. quam prius a miti Caesare munus habet,
  17. te sibi, cum fugeret, memori solet ore referre
  18. barbariae tutas exhibuisse vias:
  19. sanguine Bistonium quod non tepefecerit ensem,
  20. effectum cura pectoris esse tui: