Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- di faciant aliquo subeat tibi tempore nostrum
- nomen, et "heu dicas " quid miser ille facit?
- haec tua pertulerit si quis mihi verba, fatebor
- protinus exilium mollius esse meum.’
- Ite, leves elegi, doctas ad consulis aures,
- verbaque honorato ferte legenda viro.
- longa via est, nec vos pedibus proceditis aequis,
- tectaque brumali sub nive terra latet.
- cum gelidam Thracen et opertum nubibus Haemum
- et maris Ionii transieritis aquas,
- luce minus decima dominam venietis in urbem,
- ut festinatum non faciatis iter.
- protinus inde domus vobis Pompeia petatur:
- non est Augusto iunctior ulla foro.
- siquis, ut in populo, qui sitis et unde requiret,
- nomina decepta quaelibet aure ferat.
- ut sit enim tutum, sicut reor esse, fateri,
- verba minus certe ficta timoris habent.
- copia nec vobis nullo prohibente videndi
- consulis, ut limen contigeritis, erit.