Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. ecce domo patriaque carens oculisque meorum,
  2. naufragus in Getici litoris actus aquas,
  3. qua tamen inveni vultum diffundere causa
  4. possim, [*](possem) fortunae nec meminisse meae.
  5. nam mihi, cum fulva solus [*](solus tristis) spatiarer harena,
  6. visa est a tergo pinna dedisse sonum.
  7. respicio, nec erat corpus, quod cernere possem,
  8. verba tamen sunt haec aure recepta mea:
  9. ‘en ego laetarum venio tibi nuntia rerum
  10. Fama, per inmensas aere lapsa vias.