Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. sum tamen haec passus: nec, si mortalia possem,
  2. et summi poteram tela cavere dei.
  3. tu quoque fac timeas, et quae tibi laeta videntur
  4. dum loqueris, fieri tristia posse puta.
  1. Nulla dies adeo est australibus umida nimbis,
  2. non intermissis ut fluat imber aquis,
  3. nec sterilis locus ullus ita est, ut non sit in illo
  4. mixta fere duris utilis herba rubis.
  5. nil adeo fortuna gravis miserabile fecit,
  6. ut minuant nulla gaudia parte malum.