Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nunc, quia contraxit vultum Fortuna, recedis,
  2. auxilio postquam scis opus esse tuo.
  3. dissimulas etiam, nec me vis nosse videri,
  4. quisque sit, audito nomine, Naso, rogas,
  5. ille ego sum, quamquam non vis audire, vetusta
  6. paene puer puero iunctus amicitia:
  7. ille ego, qui primus tua seria nosse solebam
  8. et tibi iucundis primus adesse iocis:
  9. ille ego convictor densoque domesticus usu,
  10. ille ego iudiciis unica Musa tuis.
  11. ille ego sum, qui nunc an vivam, perfide, nescis,
  12. cura tibi de quo quaerere nulla fuit.
  13. sive fui numquam carus, simulasse fateris:
  14. seu non fingebas, inveniere levis.