Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
  2. oblectat cultu terra novata suo,
  3. quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
  4. non bene de nobis quae meruere deae?
  5. at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
  6. utiliter studium quod tibi cedit ama,
  7. sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
  8. huc aliquod curae mitte recentis opus.
  1. Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
  2. an notum qui sis omnibus esse velim?
  3. nomine non utar, ne commendere querella,
  4. quaeraturque tibi carmine fama meo.
  5. dum mea puppis erat valida fundata carina,
  6. qui mecum velles currere, primus eras.