Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. hic mea cui recitem nisi flavis scripta Corallis,
  2. quasque alias gentes barbarus Hister habet?
  3. sed quid solus agam, quaque infelicia perdam
  4. otia materia surripiamque diem?
  5. nam quia nec vinum, nec me tenet alea fallax,
  6. per quae clam tacitum tempus abire solet,
  7. nec me, quod cuperem, si per fera bella liceret,
  8. oblectat cultu terra novata suo,
  9. quid, nisi Pierides, solacia frigida, restant,
  10. non bene de nobis quae meruere deae?
  11. at tu, cui bibitur felicius Aonius fons,
  12. utiliter studium quod tibi cedit ama,
  13. sacraque Musarum merito cole, quodque legamus,
  14. huc aliquod curae mitte recentis opus.
  1. Conquerar, an taceam? ponam sine nomine crimen,
  2. an notum qui sis omnibus esse velim?
  3. nomine non utar, ne commendere querella,
  4. quaeraturque tibi carmine fama meo.