Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
  2. et carmen vena pauperiore fluit.
  3. si quis in hac ipsum terra posuisset Homerum,
  4. esset, crede mihi, factus et ille Getes.
  5. da veniam fasso, studiis quoque frena remisi,
  6. ducitur et digitis littera rara meis.
  7. impetus ille sacer, qui vatum pectora nutrit,
  8. qui prius in nobis esse solebat, abest,
  9. vix venit ad partes, vix sumptae Musa tabellae
  10. inponit pigras paene coacta manus,
  11. parvaque, ne dicam scribendi nulla voluptas
  12. est mihi, nec numeris nectere verba iuvat,
  13. sive quod hinc fructus adeo non cepimus ullos,
  14. principium nostri res sit ut ista mali:
  15. sive quod in tenebris numerosos ponere gestus,[*](gressus σ )
  16. quodque legas nulli scribere carmen, idem est.
  17. excitat auditor studium, laudataque virtus
  18. crescit, et inmensum gloria calcar habet.