Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. fertile pectus habes, interque Helicona colentes
  2. uberius nulli provenit ista seges.
  3. mittere ad hunc carmen, frondes erat addere silvis
  4. haec mihi cunctandi causa. Severe, fuit.
  5. nec tamen ingenium nobis respondet, ut ante,
  6. sed siccum sterni vomere litus aro.
  7. scilicet ut limus venas excaecat [*](venas excaecat cum venas cecat) in undis,
  8. laesaque suppresso fonte resistit aqua,
  9. pectora sic mea sunt limo vitiata malorum,
  10. et carmen vena pauperiore fluit.