Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- Quod legis, o vates magnorum maxime regum,
- venit ab intonsis usque, Severe, Getis:
- cuius adhuc nomen nostros tacuisse libellos,
- si modo permittas dicere vera, pudet.
- orba tamen numeris cessavit epistula numquam
- ire per alternas officiosa vices,
- carmina sola tibi memorem testantia curam
- non data sunt. quid enim, quae facis ipse, darem?
- quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna,
- Triptolemo fruges, poma det Alcinoo?