Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
  2. quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos,
  3. confiteor: testere licet, signate Quirites!
  4. nil opus est legum viribus, ipse loquor,
  5. inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
  6. pars ego sum census quantulacumque tui.
  7. quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
  8. quam domus Augusto continuata foro,
  9. quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
  10. quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
  11. tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
  12. non potes in Ponto dicere habere nihil,
  13. atque utinam possis, et detur amicius arvum,
  14. remque tuam ponas in meliore loco!
  15. quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
  16. numina, perpetua quae pietate colis.
  17. erroris nam tu vix est discernere nostri
  18. sis argumentum maius an auxilium.
  19. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
  20. augetur remis cursus euntis aquae,