Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- et pudet et metuo semperque eademque precari,
- ne subeant animo taedia iusta tuo.
- verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
- da veniam vitio, mitis amice, meo.
- scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
- ipsa locum per se littera nostra rogat.
- seu tamen effectus habitura est gratia, seu me
- dura iubet gelido Parca sub axe mori,
- semper inoblita repetam tua munera mente,
- et mea me tellus audiet esse tuum.
- audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
- (transit nostra feros si modo Musa Getas)
- teque meae causam servatoremque salutis,
- meque tuum libra norit et aere minus.
- Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
- non solet ingeniis summa nocere dies,
- famaque post cineres maior venit, et mihi nomen
- tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat;
- cumque foret Marsus magnique Rabirius oris
- Iliacusque Macer sidereusque Pedo;