Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempora nam miserae complectar ut omnia vitae,
  2. a meritis eius pars mihi nulla vacat,
  3. quae numero tot sunt, quot in horto fertilis arvi
  4. Punica sub lento cortice grana rubent,
  5. Africa quot segetes, quot Tmolia terra racemos,
  6. quot Sicyon bacas, quot parit Hybla favos,
  7. confiteor: testere licet, signate Quirites!
  8. nil opus est legum viribus, ipse loquor,
  9. inter opes et me, parvam rem, pone paternas:
  10. pars ego sum census quantulacumque tui.