Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
- quam domus Augusto continuata foro,
- quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
- quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
- tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
- non potes in Ponto dicere habere nihil,
- atque utinam possis, et detur amicius arvum,
- remque tuam ponas in meliore loco!
- quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
- numina, perpetua quae pietate colis.