Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. seu tamen effectus habitura est gratia, seu me
  2. dura iubet gelido Parca sub axe mori,
  3. semper inoblita repetam tua munera mente,
  4. et mea me tellus audiet esse tuum.
  5. audiet et caelo posita est quaecumque sub ullo
  6. (transit nostra feros si modo Musa Getas)
  7. teque meae causam servatoremque salutis,
  8. meque tuum libra norit et aere minus.
  1. Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
  2. non solet ingeniis summa nocere dies,
  3. famaque post cineres maior venit, et mihi nomen
  4. tum quoque, cum vivis adnumerarer, erat;
  5. cumque foret Marsus magnique Rabirius oris
  6. Iliacusque Macer sidereusque Pedo;
  7. et, qui Iunonem laesisset in Hercule, Carus,
  8. Iunonis si iam non gener ille foret,
  9. quique dedit Latio carmen regale Severus,
  10. et cum subtili Priscus uterque Numa,
  11. quique vel imparibus numeris. Montane, vel aequis
  12. sufficis, et gemino carmine nomen habes,