Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. quam tua Trinacria est regnataque terra Philippo,
  2. quam domus Augusto continuata foro,
  3. quam tua, rus oculis domini, Campania, gratum,
  4. quaeque relicta tibi, Sexte, vel empta tenes:
  5. tam tuus en ego sum, cuius te munere tristi
  6. non potes in Ponto dicere habere nihil,
  7. atque utinam possis, et detur amicius arvum,
  8. remque tuam ponas in meliore loco!
  9. quod quoniam in dis est, tempta lenire precando
  10. numina, perpetua quae pietate colis.
  11. erroris nam tu vix est discernere nostri
  12. sis argumentum maius an auxilium.
  13. nec dubitans oro: sed flumine saepe secundo
  14. augetur remis cursus euntis aquae,
  15. et pudet et metuo semperque eademque precari,
  16. ne subeant animo taedia iusta tuo.
  17. verum quid faciam? res inmoderata cupido est.
  18. da veniam vitio, mitis amice, meo.
  19. scribere saepe aliud cupiens delabor eodem!
  20. ipsa locum per se littera nostra rogat.