Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quamlibet in multis positus noscere libellis,
- perque observatas inveniere notas.
- proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
- novimus atque illi, quem canis ipse,[*](ipse esse) pares.
- et mea Musa potest, proprio deprensa colore,
- insignis vitiis forsitan esse suis.
- tam mala Thersiten prohibebat forma latere,
- quam pulchra Nireus conspiciendus erat.
- nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
- carmina, quae faciam paene poeta Getes.
- a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
- structaque sunt nostris barbara verba modis:
- et placui (gratare mihi) coepique poetae
- inter inhumanos nomen habere Getas.
- materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
- adiuta est novitas numine nostra dei.
- nam patris Augusti docui mortale fuisse
- corpus, in aetherias numen abisse domos:
- esse parem virtute patri, qui frena rogatus
- saepe recusati ceperit imperii: