Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
  2. ambiguum nato dignior anne viro:
  3. esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
  4. qui dederint animi pignora certa sui.
  5. haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
  6. venit et ad digitos ultima charta meos,
  7. et caput et plenas omnes movere pharetras,
  8. et longum Getico murmur in ore fuit.
  9. atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
  10. Caesaris imperio restituendus eras.
  11. ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
  12. sexta relegatum bruma sub axe videt.
  13. carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
  14. primaque tam miserae causa fuere fugae,
  15. at tu, per studii communia foedera sacri,
  16. per non vile tibi nomen amicitiae
  17. (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
  18. materiam vestris adferat ingeniis:
  19. sic valeant pueri, votum commune deorum,
  20. quos laus formandos est tibi magna datos),