Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
  2. Caesaris imperio restituendus eras.
  3. ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
  4. sexta relegatum bruma sub axe videt.
  5. carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
  6. primaque tam miserae causa fuere fugae,
  7. at tu, per studii communia foedera sacri,
  8. per non vile tibi nomen amicitiae
  9. (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
  10. materiam vestris adferat ingeniis:
  11. sic valeant pueri, votum commune deorum,
  12. quos laus formandos est tibi magna datos),
  13. quanta potes, praebe nostrae momenta [*](monimenta corr. σ ) saluti
  14. quae nisi mutato nulla futura loco est.
  1. Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
  2. non aptum numeris nomen habere meis,
  3. in quibus, excepto quod adhuc utcumque valemus,
  4. nil, me praeterea quod iuvet, invenies.
  5. ipsa quoque est invisa salus, suntque ultima vota
  6. quolibet ex istis scilicet ire locis.