Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nec te mirari, si sint vitiosa, decebit
  2. carmina, quae faciam paene poeta Getes.
  3. a! pudet, et Getico scripsi sermone libellum,
  4. structaque sunt nostris barbara verba modis:
  5. et placui (gratare mihi) coepique poetae
  6. inter inhumanos nomen habere Getas.
  7. materiam quaeris? laudes: de Caesare dixi.
  8. adiuta est novitas numine nostra dei.
  9. nam patris Augusti docui mortale fuisse
  10. corpus, in aetherias numen abisse domos:
  11. esse parem virtute patri, qui frena rogatus
  12. saepe recusati ceperit imperii:
  13. esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum,
  14. ambiguum nato dignior anne viro:
  15. esse duos iuvenes, firma adiumenta parentis,
  16. qui dederint animi pignora certa sui.
  17. haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
  18. venit et ad digitos ultima charta meos,
  19. et caput et plenas omnes movere pharetras,
  20. et longum Getico murmur in ore fuit.