Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- haec ubi non patria perlegi scripta Camena,
- venit et ad digitos ultima charta meos,
- et caput et plenas omnes movere pharetras,
- et longum Getico murmur in ore fuit.
- atque aliquis scribas haec cum de Caesare, dixit
- Caesaris imperio restituendus eras.
- ille quidem dixit: sed me iam, Care, nivali
- sexta relegatum bruma sub axe videt.
- carmina nil prosunt, nocuerunt carmina quondam,
- primaque tam miserae causa fuere fugae,
- at tu, per studii communia foedera sacri,
- per non vile tibi nomen amicitiae
- (sic capto Latiis Germanicus hoste catenis
- materiam vestris adferat ingeniis:
- sic valeant pueri, votum commune deorum,
- quos laus formandos est tibi magna datos),
- quanta potes, praebe nostrae momenta [*](monimenta corr. σ ) saluti
- quae nisi mutato nulla futura loco est.
- Haec tibi mittuntur, quem sum modo carmine questus
- non aptum numeris nomen habere meis,