Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- quid mandem, quaeris? peream, nisi dicere vix est;
- si modo, qui periit, ille perire potest.
- nec quid agam invenio, nec quid nolimve velimve,
- nec satis utilitas est mihi nota mea.
- crede mihi, miseros prudentia prima relinquit,
- et sensus cum re consiliumque fugit,
- ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus,
- quoque viam facias ad mea vota vado.
- O mihi non dubios inter memorande sodales,
- qui quod es, id vere, Care, vocans, ave!
- unde saluteris, color hic tibi protinus index
- et structura mei carminis esse potest.
- non quia mirifica est, sed quod non publica certe est:
- qualis enim cumque est, non latet esse meam.
- ipse quoque, ut titulum chartae de fronte revellas,
- quod sit opus, videor dicere posse, tuum.
- quamlibet in multis positus noscere libellis,
- perque observatas inveniere notas.
- proderit auctorem vires, quas Hercule dignas
- novimus atque illi, quem canis ipse,[*](ipse esse) pares.