Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- ast ego non alium prius hoc dignarer honore—
- est aliquis nostrum si modo carmen honor.
- lex pedis officio fortunaque nominis obstat,
- quaque meos adeas est via nulla modos,
- nam pudet in geminos ita nomen scindere versus,
- desinat ut prior hoc incipiatque minor.
- et pudeat. Si te, qua syllaba parte moratur,
- artius adpellem Tuticanumque vocem.
- nec [*](nec et vel non corr. σ ) potes in versum Tuticani more venire,
- fiat ut e longa syllaba prima brevis,
- aut producatur,[*](ut ducatur) quae nunc correptius exit,
- et sit porrecta longa secunda mora.
- his ego si vitiis ausim corrumpere nomen,
- ridear et merito pectus habere neger.
- haec mihi causa fuit dilati muneris huius,
- quod meus adiecto faenore reddet [*](reddit) amor,
- teque canam quacumque nota, tibi carmina mittam,
- paene mihi puero cognite paene puer,
- perque tot annorum seriem, quot habemus uterque,
- non mihi, quam fratri frater, amate minus.