Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- atque utinam rapti iactura laesus amici
- sensisses ultra, quod quererere, nihil!
- non ita dis placuit, qui te spoliare pudica
- coniuge crudeles non habuere nefas.
- nuntia nam luctus mihi nuper epistula venit,
- lectaque cum lacrimis sunt tua damna meis.
- sed neque solari prudentem stultior ausim,
- verbaque doctorum nota referre tibi:.
- finitumque tuum, si non ratione, dolorem
- ipsa iam pridem suspicor esse mora.
- dum tua pervenit, dum littera nostra recurrens
- tot maria ac terras permeat, annus abit.
- temporis officium est solacia dicere certi,
- dum dolor in cursu est et petit aeger opem.
- at cum longa dies sedavit vulnera mentis,
- intempestive qui movet [*](monet) illa, novat.
- adde quod (atque utinam verum tibi venerit omen .)
- coniugio felix iam potes esse novo.
- Quo minus in nostris ponaris, amice, libellis,
- nominis efficitur condicione tui.