Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. tempus edax igitur praeter nos omnia perdit:
  2. cessat duritia mors quoque victa mea.
  3. exemplum est animi nimium patientes Ulixes,
  4. iactatus dubio per duo lustra mari .
  5. tempora solliciti sed non tamen omnia fati
  6. pertulit, et placidae saepe fuere morae,
  7. an grave sex annis pulchram fovisse Calypso
  8. aequoreaeque fuit concubuisse deae?
  9. excipit Hippotades, qui dat pro munere ventos,
  10. curvet ut inpulsos utilis aura sinus,