Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nec bene cantantes labor est audire puellas:
- nec degustanti lotos amara fuit.
- hos ego, qui patriae faciant oblivia, sucos
- parte meae vitae, si modo dentur, emam.
- nec tu contuleris urbem Laestrygonos umquam
- gentibus, obliqua quas obit Hister aqua.
- nec vincet Cyclops saevum feritate Piacchen.
- qui quota terroris pars solet esse mei!
- Scylla feris trunco quod latret ab inguine monstris,
- Heniochae nautis plus nocuere rates,