Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- nil nisi me terra fruar ut propiore rogare,
- et quam sim denso cinctus ab hoste loqui.
- o, quam de multis vitium reprehenditur unum!
- hoc peccat solum si mea Musa, bene est.
- ipse ego librorum video delicta meorum,
- cum sua plus iusto carmina quisque probet,
- auctor opus laudat: sic forsitan Agrius olim
- Thersiten facie dixerit esse bona.
- iudicium tamen hic nostrum non decipit error,
- nec, quicquid genui, protinus illud amo.
- cur igitur, si me videam delinquere, peccem,
- et patiar scripto crimen inesse, rogas?
- non eadem ratio est sentire et demere morbos;
- sensus inest cunctis, tollitur arte malum,
- saepe aliquod verbum cupiens mutare reliqui,
- iudicium vires destituuntque meum.
- saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri)
- corrigere et longi ferre laboris onus.
- scribentem iuvat ipse labor [*](favor) minuitque laborem,
- cumque suo crescens pectore fervet opus.