Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- corrigere ut [*](et vel at: ut Burmann) res est tanto magis ardua quanto
- magnus Aristarcho maior Homerus erat,
- sic animum lento curarum frigore laedit
- et [*](et ut) cupidi cursus frena retentat equi.
- atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram,
- ossaque pacata nostra tegantur humo,
- ut mihi conanti nonnumquam intendere curas
- fortunae species obstat acerba meae,
- vixque mihi videor, faciam qui [*](qui quod vel cum) carmina, sanus,
- inque feris curem corrigere illa Getis.
- nil tamen e scriptis magis excusabile nostris,
- quam sensus cunctis paene quod unus inest.
- laeta fere laetus cecini, cano tristia tristis.
- conveniens operi tempus utrumque suo est.
- quid nisi de vitio scribam regionis amarae,
- utque loco moriar commodiore precer?
- eum totiens eadem dicam, vix audior ulli,
- verbaque profectu dissimulata carent.
- et tamen haec eadem cum sint, non scripsimus [*](scribimus vel scribitur) isdem,
- unaque per plures vox mea temptat opem.