Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,
  2. appellent ne te carmina nostra, rogas?
  3. quanta sit in media clementia Caesaris ira,
  4. si nescis, ex me certior esse potes.
  5. huic ego, quam patior, nil possem demere poenae,
  6. si iudex meriti cogerer esse mei.
  7. non vetat ille sui quemquam meminisse sodalis,
  8. nec prohibet tibi me scribere teque mihi.
  9. nec scelus admittas, si consoleris amicum,
  10. mollibus et verbis aspera fata leves.
  11. cur, dum tuta times, facis ut reverentia talis
  12. fiat in Angustos invidiosa deos?
  13. fulminis adflatos interdum vivere telis
  14. vidimus et refici, non prohibente Iove.
  15. nec, quia Neptunus navem lacerarat Ulixis,
  16. Leucothea nanti ferre negavit opem.
  17. crede mihi, miseris caelestia numina parcunt,
  18. nec semper laesos et sine fine premunt.
  19. principe nec nostro deus est moderatior ullus:
  20. Iustitia vires temperat ille suas.