Ex Ponto

Ovid

Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).

  1. nuper eam Caesar facto de marmore templo,
  2. iampridem posuit mentis in aede suae.
  3. Iuppiter in multos temeraria fulmina torquet,
  4. qui poenam culpa non meruere pati.
  5. obruent eum tot saevis deus aequoris undis,
  6. ex illis mergi pars quota digna fuit?
  7. cum pereant acie fortissima quaeque, vel ipso
  8. iudice delectus [*](dilectus) Martis iniquus erit.
  9. at si forte velis in nos inquirere, nemo est
  10. qui se, quod patitur, commeruisse neget.
  11. adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni
  12. nulla potest iterum restituisse dies.
  13. restituit multos aut poenae parte levavit
  14. Caesar: et in multis me, precor, esse velit,
  15. at tu, cum tali populus sub principe simus,
  16. adloquio profugi credis inesse metum?
  17. forsitan haec domino Busiride iure timeres,
  18. aut solito clausos urere in aere viros,
  19. desine mitem animum vano infamare timore,
  20. saeva quid in placidis saxa vereris aquis?