Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- te nisi momentis video paene omnibus absens.
- gratia quod [*](quod dis vel sit) menti quolibet ire licet.
- hac ubi perveni nulli cernendus in urbem,
- saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
- tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque
- candida iudiciis illa sit hora meis.
- tum me, siqua fides, caelesti sede receptum
- cum fortunatis suspicor esse deis.
- rursus ubi huc redii, caelum superosque relinquo,
- a Styge nec longe Pontica distat humus,
- unde ego si fato nitor prohibente reverti,
- spem sine profectu. Maxime, tolle mihi.
- Naso suo (posuit nomen quam [*](quam cui) paene!) sodali
- mittit ab Euxinis hoc breve carmen aquis,
- at si cauta parum scripsisset dextra quis esses,
- forsitan officio parta querella foret.
- cur tamen, hoc aliis tutum credentibus, unus,
- appellent ne te carmina nostra, rogas?
- quanta sit in media clementia Caesaris ira,
- si nescis, ex me certior esse potes.