Ex Ponto
Ovid
Ovid: Tristia. Ponto. Wheeler, Arthur Leslie, editor. Cambridge, MA; London, UK: Harvard University Press; William Heinemann Ltd., 1939 (printing).
- redde vicem, nec rara tui monimenta laboris
- accipiant nostrae, grata futura,
- manus, dic tamen, o iuvenis studiorum plene meorum,
- ecquid ab his ipsis admoneare mei.
- ecquid, ubi aut recitas factum modo carmen amicis,
- aut, quod saepe soles, exigis ut recitent,
- quaeror, ut [*](utet) interdum tua mens, oblita quid absit,
- nescio quid certe sentit abesse sui,
- utque loqui multum de me praesente solebas,
- nunc quoque Nasonis nomen in ore tuo est?
- ipse quidem Getico peream violatus ab arcu
- (et sit periuri quam prope poena, vides)
- te nisi momentis video paene omnibus absens.
- gratia quod [*](quod dis vel sit) menti quolibet ire licet.
- hac ubi perveni nulli cernendus in urbem,
- saepe loquor tecum, saepe loquente fruor.
- tum mihi difficile est, quam sit bene, dicere, quamque
- candida iudiciis illa sit hora meis.
- tum me, siqua fides, caelesti sede receptum
- cum fortunatis suspicor esse deis.